lunes, 28 de marzo de 2016

De Asturicensi quam fecimus excursione

Salvete amici amicaeque!

Illud novi vobis hodie tradimus, die enim 16 mensis Martii ultimam nos fecisse excursionem Asturicam urbem magnificam quam olim nominarunt petentes.
Cuius enim excursionis quinque ad quartum gradum secundarium pertinentes fuerunt discipuli discipulaeque participes. 



Qui quidem una cum Ansgario eorum Latino magistro varia quae apud Asturicensses asservantur vestigia Romana alacre animo necnon festivitate quadam totum per matutinum lustrarunt tempus. 

Quas inter archaeologicas reliquias eae imprimis sunt numerandae: forum Romanum, amplissimum latissimumque quod fuit, murus Romanus fere nostra aetate pristina ratione perditus totusque quadam refectus arte, thermae minores atque fossa castrorum fastigata, exemplar rarissimum eorum quae ad nos usquam mundi Romani pervenerunt, domus quaedam ditissima eaque operibus musivis perbelle exornata, cloacae magnificae, quibus adhuc Asturicenses cives (mirabile dictu!) utuntur, id quod fere sola de Vrbe Asturica totum per orbem terrarum dici licet; Aedes Augusti sive Curia magistratuum, id quod earum rerum studiosi nunc temporis disputare videntur, atque tandem Museum Asturicense, ubi multa alia eademque splendida colliguntur et thesaurizantur Romana vestigia.

Ecce nonnullae eius diei imagines, quibus memoriam tanti gaudii refricare necnon revocare velle videmur.




Valeatis omnes, lectores suavissimi, quam optime!

No hay comentarios:

Publicar un comentario